Actuum Apostolorum 27:41
Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris. + 27.41 Bithalassum. BED. Græci Thalassan vocant mare, etc., usque ad et mare a Græcis dicitur Thelasson.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
42Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret.
Read all of Actuum Apostolorum 27
Cross References
2 Chronicles 20:37Prophetavit autem Eliezer filius Dodau de Maresa ad Josaphat, dicens: Quia habuisti fœdus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritæque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis.
Ezekiel 27:34Nunc contrita es a mari: in profundis aquarum opes tuæ, et omnis multitudo tua quæ erat in medio tui, ceciderunt.
Acts 27:26In insulam autem quamdam oportet nos devenire. + 27.26 In insulam autem quamdam oportet nos devenire. ID. Quasi dicat: Pro signo est prophetia veritatis de insula, ut, cum ad illam venerint, de salute sua certi sint.