The Bible Software
bible.software › Actuum Apostolorum › Actuum Apostolorum 5 › Actuum Apostolorum 5:10

Actuum Apostolorum 5:10

Confestim cecidit ante pedes ejus, et expiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam: et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then fell she down straightway at his feet, and yielded up the ghost: and the young men came in, and found her dead, and, carrying her forth, buried her by her husband.

In Context

9Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. + 5.9 Quid utique, etc. Increpative dictum? vel sic distinguendum: quid? quasi: Quid est hoc: deinde sibi ipse respondet et dicit: Utique convenit inter vos tentare Spiritum Domini? Tentare, etc. RAB. Tentatio Spiritus in hoc erat quod probaverunt quanta sit ejus scientia. Sepelierunt. ID. Ex hoc multi exemplum sumunt, ut uxores ad viros suos sepeliant. Alii indignum putant, ut de prævaricatoribus exempla capiant, quibus in crimine simul et morte et sepultura meritum, æquale fecerat consortium.

11Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt hæc. + 5.11 Et factus est. Prius Ananias a Saphira in conspectu Ecclesiæ cito mortui sunt, ut apostolica auctoritas, quanta esset, ostenderetur: et quam magnum peccatum esset, quod oblatum est, iterum ab Ecclesia retrahere monstraretur, et cæteri hujus exemplo castigarentur.

Read all of Actuum Apostolorum 5

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Actuum Apostolorum 5:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Actuum Apostolorum 5:9Actuum Apostolorum 5Actuum Apostolorum 5:11 →