The Bible Software
bible.software › Actuum Apostolorum › Actuum Apostolorum 7 › Actuum Apostolorum 7:51

Actuum Apostolorum 7:51

Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. + 7.51 Dura cervice. RAB. Purgatus a crimine, de quo falsi testes eum arguebant, incipit Judæos arguere, quia qui sine crimine est, dignus est doctoris officio. Et incircumcisis, etc. Ostendit eis circumcisionem, de qua contra gratiam Evangelii gloriabantur, non valere ad salutem, iis qui cogitationem et auditum habebant immundum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ye stiffnecked and uncircumcised in heart and ears, ye do always resist the Holy Ghost: as your fathers did, so do ye.

In Context

50Nonne manus mea fecit hæc omnia?]

52Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis: + 7.52 Patres vestri. RAB. Supra patres nostri dicebat, persuadendo loquens, nunc increpando, patres illorum tantum vocat, quibus similes sunt in malitia. Et occiderunt. RAB. Tres gradus malitiæ eorum ponit: primus est, quod spiritui resisterent; secundus quod prophetas persecuti sunt; tertius, quod crescente malitia eos occiderunt.

Read all of Actuum Apostolorum 7

Cross References

Exodus 32:9Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit:

Exodus 33:5Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israël: Populus duræ cervicis es: semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.

Leviticus 26:41Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum: tunc orabunt pro impietatibus suis. + 26.41 incircumcisa mens eorum. Quia incircumcisi corde, vitiorum poliuti præputio, non enim quæ in carne est circumcisio Rom. 2.. Tunc orabunt pro impietatibus suis. LXX: Peccata sua placita habebunt, pœnas scilicet quas pro peccatis patientur.

Deuteronomy 9:13Rursumque ait Dominus ad me: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit:

Deuteronomy 30:6Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere.

2 Chronicles 30:8Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Actuum Apostolorum 7:51

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Actuum Apostolorum 7:50Actuum Apostolorum 7Actuum Apostolorum 7:52 →