The Bible Software
bible.software › Isaiæ › Isaiæ 28 › Isaiæ 28:10

Isaiæ 28:10

Quia manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi. + 28.10 Quia manda, remanda, manda, remanda; exspecta, reexspecta, exspecta, reexspecta, modicum ibi, modicum ibi. ID. Quasi dicat. Vos non potestis doceri, quia irridentes prophetas per quos prædicit Dominus vobis mala superventura, ut pœnitentiam agatis et liberemini; opponitis, manda, remanda; quasi dicat: O Propheta, præcipe quod vis, minare quæ vis; hæc tamen non eveniunt quæ minaris.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For precept must be upon precept, precept upon precept; line upon line, line upon line; here a little, and there a little:

In Context

9Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. + 28.9 Ablactatos a lacte, avulsos. Alios non, quia portare non possunt. Hi enim sunt qui jam solido cibo uti possunt; aliis dicit Apostolus: Lac dedi vobis potum, non escam I Cor. 3..

11In loquela enim labii, et lingua altera loquetur ad populum istum. + 28.11 In loquela enim. Quasi dicat: Malo vestro hæc dicitis, quia non prænuntiabit vobis Dominus amodo mala, sed statim inferet. Et hoc est: In loquela enim labii et lingua altera loquentur ad populum istum, etc.

Read all of Isaiæ 28

Cross References

2 Chronicles 36:15Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens: eo quod parceret populo et habitaculo suo.

Isaiah 5:4Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? + 5.4 An quod exspectavi, etc.? Hoc secundum quosdam supra apud se dixit, hic vero quod cogitaverat, alios interrogat.

Jeremiah 11:7quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc: mane consurgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam. + 11.7 Quia contestans, etc. Usque, ut facerent hæc, in Septuaginta non habentur. Quod sequitur: Et non fecerunt, ab ipsis: in fine superioris capituli positum est. Audite verba pacti hujus, etc.

Matthew 21:34Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. + 21.34 Tempus fructuum appropinquasset, etc. Bene tempus fructuum, non fructus: quia nullus fuit in illo contumaci populo.

2 Timothy 3:7semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. + 3.7 Semper discentes et nunquam ad scientiam, etc. Nos autem semper ambulemus in via donec eo veniamus quo ducit via, nusquam in illa remaneamus, donec perducat ubi maneamus. Atque ita et quærendo tendimus, et inveniendo, ad aliquid pervenimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Isaiæ 28:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 28:9Isaiæ 28Isaiæ 28:11 →