The Bible Software
bible.software › Isaiæ › Isaiæ 28 › Isaiæ 28:9

Isaiæ 28:9

Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. + 28.9 Ablactatos a lacte, avulsos. Alios non, quia portare non possunt. Hi enim sunt qui jam solido cibo uti possunt; aliis dicit Apostolus: Lac dedi vobis potum, non escam I Cor. 3..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Whom shall he teach knowledge? and whom shall he make to understand doctrine? them that are weaned from the milk, and drawn from the breasts.

In Context

8Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. + 28.8 Omnes enim. Dum Scripturarum non digerunt cibos, nec corpori faciunt vitales, sed immaturos et fetentes egerunt, ut in eis Dominus nullum inveniat locum.

10Quia manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi. + 28.10 Quia manda, remanda, manda, remanda; exspecta, reexspecta, exspecta, reexspecta, modicum ibi, modicum ibi. ID. Quasi dicat. Vos non potestis doceri, quia irridentes prophetas per quos prædicit Dominus vobis mala superventura, ut pœnitentiam agatis et liberemini; opponitis, manda, remanda; quasi dicat: O Propheta, præcipe quod vis, minare quæ vis; hæc tamen non eveniunt quæ minaris.

Read all of Isaiæ 28

Cross References

Psalms 50:17Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. + 50.17 Laudem tuam. AUG. Quod me creasti; quod peccantem non reliquisti; quod confiteri monuisti; quod mundasti. 1

Proverbs 1:29eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, + 1.29 Exosam habuerunt. Justus econtra Iniquos, inquit, odio habui, et legem tuam dilexi.

Isaiah 30:10qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt; loquimini nobis placentia: videte nobis errores.

Isaiah 48:17Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. + 48.17 Ego Dominus. Qui Isræl futura promitto. Reddit causam quare eos prius afflixerit.

Isaiah 53:1[Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? + 53.1 Quis credidit? HIER. Propheta in persona prophetarum conqueritur quod pauci ex Judæis credunt quod de adventu Filii ab illis audiunt. Et brachium Domini. ID. Pater Filium suum mundo nuntiavit venturum; et ante scandalum cruceis, crucis, præmisit gloriam resurgentis. Elevabitur et exallabitur, etc. Respondet ergo prophetarum chorus se officium implesse et brachium Domini annuntiasse.

Jeremiah 5:31prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Isaiæ 28:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 28:8Isaiæ 28Isaiæ 28:10 →