Jeremiah
Verba Jeremiæ filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin. + 1.1 Præfatio Hæc interpretatio Hieronymi est. Si quid in ea moverit, secundum Hebræos codices exploretur. Alia est Septuaginta interpretum Ecclesiis usitata: quæ, quamvis nonnulla aliter habeat quam in Hebræis codicibus invenitur, tamen utraque, id est secundum Septuaginta et secundum Hebræam, apostolica auctoritate firmata est. Non errore neque reprehensione superiori, sed certo consilio Septuaginta nonnulla aliter dixisse vel contexisse intelliguntur. Quod ideo præmonemus, ne quisquam alteram ex altera velit emendare: quod singulorum in suo genere veritas observanda est. Argumentum Incipit Jeremias Anathotites, qui est viculus tribus a Hierosolymis distans millibus, apud Thamnas in Ægypto a populo lapidibus obrutus occubuit. Jacet vero in eo loco sepultus, quo dudum Pharao rex habitaverat. Et quoniam postulatione sua defugatis ab eodem loco serpentibus, Ægyptios a tactu aspidum facit esse securos, magna eum ibi religione Ægyptii venerantur. Verba Jeremiæ. HIER. LXX: Verbum Dei, quia verba Jeremiæ verbum Domini est.
Read Jeremiah Free →