Jeremiah · Vulgata (Latina)

Jeremiah 45

1Verbum quod locutus est Jeremias propheta ad Baruch filium Neriæ, cum scripsisset verba hæc in libro ex ore Jeremiæ, anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens: + 45.1 Verbum quod locutus est Jeremias, etc. Rudis adhuc in tolerantia passionum quas exsperturus erat Baruch, expavit captivitatis calamitatem quæ tempore Joachim filii Josiæ regis Juda imminebat, unde conqueritur dolorem additum dolori suo, cui responsum est a Domino quia superflue quærat sibi pacem, cum totus populus laboret sub fasce tribulationum. Significat autem eos qui in pressura tribulationum vel persecutionum, quibus in præsenti Ecclesia gravatur, pusillanimitate titubant, quærentes consolationem, quæ in futuro promittitur. Unde: Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium Joan. 16..

2Hæc dicit Dominus Deus Israël ad te, Baruch:

3Dixisti: Væ misero mihi ! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo: laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni.

4Hæc dicit Dominus: Sic dices ad eum: Ecce quos ædificavi, ego destruo, et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc:

5et tu quæris tibi grandia? noli quærere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quæcumque perrexeris.

← Jeremiah 44Read In The App, Free →Jeremiah 46 →

Study Jeremiah 45

KJVMatthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Reina-Valera (Español)Bíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)

All Chapters

12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152