The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 13 › Jeremiæ 13:24

Jeremiæ 13:24

Et disseminabo eos quasi stipulam quæ vento raptatur in deserto.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore will I scatter them as the stubble that passeth away by the wind of the wilderness.

In Context

23Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. + 13.23 Si mutare potest, etc. ID. Hoc testimonio utuntur, qui diversas naturas asserere conantur, etc., usque ad Non igitur glorietur sapiens in sapientia sua, vel fortis in fortitudine sua Jer. 9., et hujusmodi, quæ in omnibus operatur virtus Christi.

25Hæc sors tua, parsque mensuræ tuæ a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio.

Read all of Jeremiæ 13

Cross References

Leviticus 26:33Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestræ dirutæ.

Deuteronomy 28:64Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terræ usque ad terminos ejus: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.

Psalms 1:4Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ. + 1.4 Non sic impii. Hic de ultione iniquorum adversos terret, horum formido gratiora facit præmissa. A facie terræ. AUG. Stabilitatis æternæ, quia ut hæc terra nutrit et continet hominem, ita illa interiorem. 1

Isaiah 17:13Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate. + 17.13 Rapietur. Raptus est a Jerusalem, quando cum paucis fugit in Ninivem. De mundo raptus est, quando a filiis suis cito occisus est, ut patet.

Jeremiah 4:11[In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem: Ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum. + 4.11 Ventus urens. HIER. Quando scilicet pervenerit gladius usque ad animam, etc., usque ad nequaquam populo, sed mihi veniet, ut meum triticum dissipetur.

Ezekiel 5:2Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis, et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus: tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 13:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 13:23Jeremiæ 13Jeremiæ 13:25 →