Job
Vir erat in terra Hus, nomine Job: et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo. + 1.1 Argumentum In terra quidem habitasse Job Husitidi, in finibus Idumææ et Arabiæ fertur: et erat ei ante nomen Jobab. Et accepit uxorem Arabissam, et genuit filium, quem vocavit Ennon. Erat autem ipse filius quidem Zaræ, de Esau filiis filius: de matre vero Bosra, ita ut sit quintus ab Abraham. Et hi sunt reges qui regnaverunt in Edom, in qua et ipse regnavit. Sed primus in ea regnavit Bela, filius Beor: et nomen ejusdem civitatis Denaba. Post Bela autem, Jobab, qui vocatur Job. Post Job autem Husan, qui erat dux ex Themanorum regione. Et post illum regnavit Adad, filius Badadi, qui excidit Madian in campo Moab, et nomen civitatis ejus Avith. Prothemata Incipit Ex Greg. in Job, passim. Quædam historice hic dicuntur, et allegorice, et moraliter. Quædam nequeunt ad litteram accipi; quia erronea essent vel impossibilia, vel a se invicem discordantia, ut illud scilicet: Sub quo curvantur qui portant orbem Job 9., quasi gigantes mundum vehant; et illud scilicet: Elegit suspendium anima mea Ibid. 7., quasi tam patiens velit suspendio vitam finire: et illud scilicet: Per eat dies in qua natus sum Ibid, 3., etc. Aliquando qui sensum litteræ negligit, veritatis lumen sibi abscondit, dum intrinsecus aliud quærendo, quod foris est perdit; ut dum de misericordiæ operibus dicit: Si negavi quod volebant, pauperibus Job. 31., allegoriam quærat. Divinus enim sermo, sicut in mysteriis prudenter exercet, ita superficie simplices refovet: quia est ut fluvius planus et altus, in quo agnus ambulet, elephas natet. Erranti homini data est lex. Inobediens legi confunditur exemplo, maxime hominis sine lege, qui legaliter vixit. Unde Isa. 23.: Erubesce, Sidon, id est, stabilitas in lege positorum, ait mare: Gentilitas, quæ, dum legem custodit, auditores legis redarguit. Dicitur Moyses hæc de Job, quasi de antecedente scripsisse: quia in Genesi legitur Jobab de Esau descendisse, et Balach filio Beor in regno successisse. Sed mos est sacri eloquii in prioribus partibus breviter longe post secutura perstringere, dum ad alia properat. Non igitur fuit Job ante legem, sed tempore Judicum, quia ipse verius creditur gesta victoriæ suæ scripsisse. Nec nocet quod ait, dixit, vel fecit hæc Job: quia mos est sanctis de se quasi de aliis loqui: Spiritus enim est qui loquitur in ipsis sicut de aliis. Unde angelus Moysi, modo angelus dicitur, qui exterius servit, modo Dominus qui interius præsidet; unde et David: Attendite, popule meus, legem meam Psal. 77.. Non enim populus vel lex erat David, sed ejus qui in eo loquitur. Et a Gentili, sicut a Judæo voluit prophetari, qui pro utroque populo venerat. Infructuosa loquacitas quasi verborum folia a divinis resecatur, dum in templo Dei nemus plantari prohibetur. Indignum est ut verba cœlestis oraculi restringantur sub regulis Donati. Virtus Job et in quiete magna fuit sibi nota et Deo: sed flagellis commota, ut aromata nobis redolet. Unde et fideles grano sinapis comparantur, quod non contritum lene est, sed si conteritur inardescit, et quod latebat in eo prodit; unde in Psalmo: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declaravit eam Psal. 41.. Donum misericordiæ, quod in diei quiete percipitur, nocte adversitatis manifestari dicitur. Flagellatur etiam, ut inter mala gratias agere sciret quod unum ei profecto deerat. Quod ergo hostis ad malum petiit, Deus ad bonum permisit. Nec putet quis aliqua verba Job reprehendenda, quem adeo commendat Deus, in quo quasi medio diabolus contra Deum certat. Quod vero bona sua narrat, non est arrogantia: sed per ea se, ne desperet, confirmat, cum per tot mala et amicorum opprobria cogeretur desperare de vita sua. Omni genere tentationis feritur Job: damnis rerum, quibus potens in sæculo moveri putabatur; sed hæc despicit: orbitate prolis; sed hanc æquanimiter dolet: percussione carnis, quam patienter tolerat; et hæc fuerunt quasi exterior impetus belli, et quasi hostes a facie pugnantes. Intus vero per uxorem quasi per civem mens sustinet venena consilii, sed et hanc sapienter docet. Amici ad consolationem veniunt, sed ad increpationem prosiliunt: inter quos et ultimus junior, quod indignus sit, acrius increpat, quia aliquando plus conturbant verba quam vulnera. Ecce quasi hostes ex latere. Per vulnera probatur patientia: per verba exercetur sapientia, illa robore, hæc ratione superavit. Amici Job magis ignorantia deliquerunt quam malitia. Non enim tantus vir amicos iniquos habuit: sed, dum causam percussionum discernere nequeunt, in culpam labuntur. Percussionum enim alia est, qua percutitur iniquus ut puniatur; alia ut corrigatur; alia ne futura committat; alia ut cum consequitur salus, salvator amplius ametur. Bonus si percutitur, merita cumulantur: quod nescientes distinguere, percussum pro culpa credunt. Unde et citius ad veniam redeunt, quos Deus hic humiliat, ut non nisi per eum quem despexerant, ad gratiam reciperet. Sicut omnes justi, ita Job, non modo verbis, sed rebus, Christum præsignavit: ut per passionem passurum ostendat Christum: id est, caput cum corpore, quod est Ecclesia. Uxor ejus, carnales significat, qui intra Ecclesiam quo per fidem propius sunt, durius vita premunt. Amici Job, hæreticos, qui specie consulendi decipere volunt, et dum quasi pro Domino loquuntur, veritati adversantur. Job dolens dicitur, quo passio Christi vel labor Ecclesiæ exprimitur. Eliphaz, Domini contemptus, id est hæretici, qui, dum falsa de Deo sentiunt, eum superbiendo contemnunt. Baldath, vetustas sola, quia non intentione bona, sed appetitu gloriæ loquuntur, id est, non zelo novi hominis, sed pravitate vitæ veteris. Sophar, dissipatio speculæ, vel dissipans speculatorem, quia hæretici mentes superna contemplantes verbis percutere appetunt. Contemnendo ergo Deum, in vetustate se retinent, in qua manentes, malis sermonibus speculantibus nocent. Sed quia et ipsi aliquando ad Ecclesiam redeunt, hoc amicorum reconciliatio ostendit, pro quibus Job orat, quia hæreticorum sacrificia Deo non sunt accepta, nisi manibus Ecclesiæ oblata. Septem pro eis sacrificia offeruntur, quia dum septiformem Spiritum accipiunt, quasi septem oblationibus expiantur. Tauri et arietes pro eis oblati sunt: in tauro cervix superbiæ significatur: in ariete ducatus gregis: quia per superbiam ab Ecclesia resilientes, post se infirmos greges trahebant; quod in eis occiditur, dum ad Job, id est, Ecclesiam redeunt. Per Elihu qui recto sensu loquitur, sed ad elationis verba derivatur arrogans, sed tamen fidelis exprimitur, qui et arguitur: nec tamen sacrificio reducitur, quia per veritatem fidei victus est, sed per tumorem superbiæ displicet. Unde Elihu, Deus meus iste, vel Deus noster interpretatur: etsi enim superbus, tamen veraciter credendo, aperte confitetur, et Deum per divinitatem, et Dominum per incarnationem perhibet. Post omnia mala, ob duplicia recepit, quia Ecclesia et hic pro laboribus suis duplicia accipit, dum susceptis gentibus, in fine et Judæos convertit, et in futuro duplici stola dotabitur, id est, beatitudine animæ et corporis. Unde Propheta: In terra sua possidebunt duplicia Isa. 61.. Afflicto Job dicitur: sed quanto tempore fuerit, tacetur; quia Ecclesia affligenda scitur, sed quandiu ignoratur; unde: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater in sua posuit potestate Act. 1.. Vir erat in terra Hus. GREG. in Job, tom. 1. Per Job Christus, id est, caput et corpus designatur: ergo post historiam viso in capite quid credamus, videamus ex corpore quid videndo teneamus. GREG. Ibid. Job in terra Hus, etc., usque ad post et astuta collecta sunt. ID., ibid. Prius persona apta describitur quam pugna ejus dicatur, ut talis posse vincere videatur. Simplex. Necesse est ut simplicitatem columbæ astutia serpentis instruat, et astutiam simplicitas temperet; unde: Spiritus in columba et igne apparuit: quia pleni illo sic mansuetudini simplicitatis deserviunt, ut contra mala zelo rectitudinis accendantur. Timens Deum. Salomon: Qui timet Deum nihil negligit Eccle. 7.. Ibid. Item Salomon: Qui in uno offendit, multa bona perdet Eccle. 9.. Legalia dicuntur animalia, id est, secundum legem munda, quæ et ruminant et ungulam findunt: quorum alterum habent cameli, alterum vero deest eis, et sic legi congruunt et dissident.
Read Job Free →