Job · Vulgata (Latina)

Job 25

1Respondens autem Baldad Suhites, dixit: + 25.1 Respondens autem, etc. Ibid. Quia Job multa dixit, etc., usque ad quæ jure ejusdem potentiæ quando careat, nescit?

2[Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. + 25.2 Qui facit concordiam. In concordiam componuntur summa, etc., usque ad quod obtinere non valent nunquam volunt.

3Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius? + 25.3 Nunquid est. In cognitione humana superiorum numerus spirituum non est, quia quanta sit illic frequentia invisibilis exercitus, nescit: qui milites dicuntur, quia decertant contra æreas potestates, non labore, sed imperio. Et super. Quia militum eorumdem sive electorum virtus non propriis viribus, sed supernæ gratiæ infusione roboratur: quæ si in corde nostro non surgeret, profecto mens nostra in tenebris maneret, unde subdit:

4Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? + 25.4 Nunquid justificari. Quia per mulierem culpæ subditam nascitur homo, reatus primi infirmitas in prole propagatur.

5Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus: + 25.5 Ecce enim. Per lunam Ecclesia, per stellas singulorum bene viventium animæ designantur: qui culpas subigere perfecte desiderant. Sed quousque corruptione carnis astringuntur, ejus vinculis ligantur, quanto magis homo putredo!

6quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?] + 25.6 Et filius, ac si dicat, etc., usque ad sicut ex homine filius hominis, ita ex putredine nascitur vermis.

← Job 24Read In The App, Free →Job 26 →

Study Job 25

KJVMatthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Reina-Valera (Español)Bíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)

All Chapters

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142