The Bible Software
bible.software › Lucam › Lucam 16 › Lucam 16:27

Lucam 16:27

Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei: + 16.27 Rogo ergo. Postquam ardenti de se spes tollitur, animus ad propinquos recurrit, quia reproborum mentem pœna sua quandoque inutiliter erudit ad charitatem, ut jam tunc etiam suos spiritualiter diligant, qui hic dum peccata diligerent, nec se amabant. Servatur ergo diviti ad pœnam, et cognitio pauperis quem despexit, et memoria fratrum quos reliquit, ut de visa despecti gloria, et de pœna inutiliter amatorum amplius torqueatur. Ut mittas. Serius dives iste magister incipit esse, cum jam nec discendi tempus habeat, nec docendi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then he said, I pray thee therefore, father, that thou wouldest send him to my father’s house:

In Context

26et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. + 16.26 Et in his omnibus. Sicut reprobi a pœnis ad gloriam sanctorum transire volunt, ita justi per misericordiam mente ire volunt ad positos in tormentis, ut eos liberent; sed non possunt, quia justorum animæ etsi in naturæ suæ bonitate misericordiam habent, jam tamen auctoris sui justitiæ conjunctæ, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur.

28habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.

Read all of Lucam 16

Cross References

Job 21:21Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur? + 21.21 Quid enim ad. Non quod in inferno non cogitet de cognatis, etc., usque ad ne quis discutere præsumat, sequitur:

Psalms 17:14Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. + 17.14 Intonuit. CASS. Ad litteram, ut quando visum est tonitruum, Deo dicente: Clarificavi, et iterum clarificabo. Dedit vocem: ut non dixit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui. 1

Psalms 49:13Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo? + 49.13 Nunquid manducabo carnes taurorum? Olim hæc sacrificabantur, non ideo quod Deus inde delectaretur, sed ne dæmonibus offerentur, et tantum Deo sacrificabantur, in quibus erat aliqua significatio. Immola Deo. CASS. Non dicit mihi, sed de se, quasi de alio ut et post: Peccatori autem dixit, Deus, non ego. 1

Ecclesiastes 2:18[Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus hæredem post me, + 2.18 Rursus detestatus. HIER. Spirituali labore sancti die noctuque in lege Domini meditantur, etc., usque ad sapientia enim non est terrenas divitias congregare. Habiturus. Hoc ipsi Salomoni contigit, qui non sui similem habuit filium Roboam. Ex quo intelligimus filium nec dignum quidem hæreditate patris, si stultus sit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Lucam 16:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Lucam 16:26Lucam 16Lucam 16:28 →