bible.software › Lucam › Lucam 18 › Lucam 18:36
Lucam 18:36
Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And hearing the multitude pass by, he asked what it meant.
In Context
35Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. + 18.35 Cæcus. Cæcus significat humanum genus, quod a superna claritate exclusum damnationis suæ patitur tenebras, sed a Domino appropinquante Jericho curatur. Jericho luna interpretatur, per quam defectus mortalitatis intelligitur. Dum ergo Verbum Dei infirmitatem nostræ carnis suscipit, homo ad cognoscenda redit. Cæcus sedet juxta viam dum incipit credere in ipsum, qui dicit: Ego sum via Joan. 14.. Mendicat, dum rogat.
37Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.
Read all of Lucam 18
Cross References
Matthew 21:10Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? + 21.10 Cum intrasset. Frequenter ingressus est civitatem Jerusalem, sed non cum his laudibus: non rex vocatur, quod semper fugerat, nisi modo cum ascendit passurus. Quod ideo factum est, ut amplius illorum adversum se excitaret invidiam, quia jam tempus passionis instabat.
This Verse In Other Editions
Study Lucam 18:36