bible.software › Lucam › Lucam 18 › Lucam 18:40
Lucam 18:40
Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, + 18.40 Stans autem, etc. Transiens, cæcum audit, stans illuminat, quia per humanitatem suam nostræ cæcitatis vocibus compatitur, sed per potentiam Divinitatis lumen nobis gratiæ infundit. Adduci ad se. Qui prætereuntem aliquatenus sentiebat, dum in oratione patitur phantasmatum turbas, vehementius insistens orationi ducitur ad stantem, et recipit lumen, quia Deus in corde firmo figitur, et sic lux amissa reparatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Jesus stood, and commanded him to be brought unto him: and when he was come near, he asked him,
In Context
39Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. + 18.39 Et qui præibant, etc. Qui Jesum præeunt venientem, significant cæcum carnalium vitiorum, quæ dissipant cogitationem hominis et perturbant vocem orationis, ne Jesus ad illuminandum venire possit cor hominis, sed jam sentiens se gravari phantasmate priorum vitiorum, et vocem orationis suæ impediri, ne pro se exorari possit, ardentius clamat.
41dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam. + 18.41 Quid tibi, etc. Non ex ignorantia quærit, sed ideo ut rogetur, ut mentem ad orationem excitet. Quod intelligens, cæcus subjungit: Domine, ut videam. Non petit cæcus aurum vel aliquid temporale, sed tantum lumen. Imitemur ergo eum, quem mente et corpore audivimus sanatum; petamus a Domino lucem æternæ visionis, et dicet nobis: Respice, fides tua salvum te fecit.
Read all of Lucam 18
Cross References
Mark 10:48Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. + 10.48 At illo multo magis. Ingravescente bello vitiorum, manus levandæ sunt ad lapidem adjutorii cum clamore, id est, ad Jesum. HIER. Conveniens ordo salutis, etc., usque ad apostolos in altis considerans.
This Verse In Other Editions
Study Lucam 18:40