The Bible Software
bible.software › Lucam › Lucam 19 › Lucam 19:35

Lucam 19:35

Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. + 19.35 Vestimenta. Vestimenta apostolorum doctrina virtutum, vel discretio Scripturarum, et gratia spiritualiter, quibus illi corda hominum prius nuda et frigida contegunt, ut mereantur habere sessorem Christum. Imposuerunt. Dum populus gentium portat Christum, discipuli in via vestimenta sternunt, quia corporis sui exuentes amictum simplicibus sanguine suo viam parant, ut inoffenso gressu mentis, Hierosolymam, quo Christus ducit, tendant, id est ad veram pacis visionem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they brought him to Jesus: and they cast their garments upon the colt, and they set Jesus thereon.

In Context

34At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.

36Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via:

Read all of Lucam 19

Cross References

2 Kings 9:13Festinaverunt itaque, et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus ejus in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba, atque dixerunt: Regnavit Jehu.

Mark 11:7Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. + 11.7 Et sedit. HIER. Cœpit regnare ut non regnet peccatum in mortali vel lasciva carne: sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto.

Galatians 4:15Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. + 4.15 Ubi est ergo, etc. Admirans opus eorum spirituale, commendat ut, hoc intuentes, in timorem carnalem non decidant. Et quia mutati erant in deterius, increpat eos. Etsi enim receperint eum sicut angelum, non ideo tamen parcit secare et urere, quia non quærit sua, sed quæ Christi. Non quærit lac et lanam de ovibus, idem commodum supplendæ necessitatis et favorem honoris, sed salutem omnium. Si fieri posset. Nonne illud fieri potuisset, quod ait Apostolus? Non potest fieri quod juste non fit. Non posse se dixit, quod sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per justitiam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Lucam 19:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Lucam 19:34Lucam 19Lucam 19:36 →