The Bible Software
bible.software › Mattheum › Mattheum 14 › Mattheum 14:21

Mattheum 14:21

Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. + 14.21 Exceptis mulieribus et parvulis. Sexus fragilis et minor ætas sunt numero indigni. Significat infirmos in fide nondum idoneos pugnæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they that had eaten were about five thousand men, beside women and children.

In Context

20Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. + 14.20 Reliquias. Secretiora quæ a rudibus capi nequeunt, non sunt negligenter habenda, sed a duodecim apostolis qui per cophinos duodecim significantur, et ab eorum successoribus diligenter inquirenda. Cophinis servilia opera geruntur. Et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia I Cor. 1..

22Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. + 14.22 Et statim compulit, etc. RAB. Qui, ut ait Joannes, venturi erant ut facerent eum regem Joan. 6., qui miraculum panum viderant, etc., usque ad pro quibus ne nos emolliant, oremus.

Read all of Mattheum 14

Cross References

Acts 4:4Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. + 4.4 Et factus est, etc. Si in quinque millibus hominum quos in eremo Dominus pavit, populus legis a Christo liberatus accipitur, possunt et hic quinque millia ab apostolis instructa populum gentium designare: ejusdem legis spiritaliter mysteria secuturum. Et bene utique vesperi cœlesti munere donantur, quia cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum in terris, etc.

2 Corinthians 9:8Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, + 9.8 Abundare, etc. Licet enim exiguum sit quod parum habens tribuit, abundat tamen, quia recto judicio fit: quia non quæritur de quanto, sed quo animo detur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Mattheum 14:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Mattheum 14:20Mattheum 14Mattheum 14:22 →