The Bible Software
bible.software › Mattheum › Mattheum 14 › Mattheum 14:3

Mattheum 14:3

Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. + 14.3 Herodes enim. Quia dixit de opinione resurrectionis cum nihil de morte dixisset, revertitur et narrat qualiter et cur obierit. Herodes iste et Philippus fratres fuerunt filii Herodis, sub quo Dominus fugit in Ægyptum. Herodiadem uxorem. Herodias filia Arethæ regis, quam ipse pater tulit Philippo, et in dolorem ejus dedit Herodi inimico illius.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For Herod had laid hold on John, and bound him, and put him in prison for Herodias’ sake, his brother Philip’s wife.

In Context

2et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. + 14.2 Et ait. Nota invidiam Judæorum. Hic alienigena dicit resurrexisse Joannem, qui nullum signum fecit. Illi Jesum tot virtutibus approbatum non resurrexisse contendunt. Et ideo. Senserunt enim quod majoris virtutis sunt futuri sancti a mortuis resurgentes, quam fragili carne gravati.

4Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. + 14.4 Non licet. Herodes forsitan legem Judæorum tenebat, et ideo Joannes eum ab adulterio prohibebat.

Read all of Mattheum 14

Cross References

Matthew 11:2Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, + 11.2 Joannes autem. Et dum Christus prædicaret, etc., usque ad quis ordinem rei gestæ teneat, non apparet.

Mark 6:19Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat.

Luke 3:19Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quæ fecit Herodes, + 3.19 Herodes. Antequam Lucas aliquid narrat de actibus Jesu, dicit Joannem ab Herode captum, ut ostendat se solummodo ea facta descripturum, quæ eo anno gesta sunt, quo Joannes vel captus est, vel punitus.

John 3:23Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Mattheum 14:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Mattheum 14:2Mattheum 14Mattheum 14:4 →