Actuum Apostolorum 26:8
Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? + 26.8 Quid incredibile? RAB. Vel sic: Rex quid dicis? incredibile judicatur apud vos? etc., interrogando, quasi dicat: Non est incredibile. Suscitavit quidem ante mortuos in exemplum futuri, vel suscitat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Why should it be thought a thing incredible with you, that God should raise the dead?
In Context
9Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,
Read all of Actuum Apostolorum 26
Cross References
Genesis 18:14Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.
Luke 1:37quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
John 5:28Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei: + 5.28 Quia veniet hora. Sicut supra auctor de resurrectione mentis in vitam æternam, ita etiam hic est auctor de resurrectione carnis, aliter nemo crederet.
Acts 10:40Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,
Acts 17:31eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis. + 17.31 Fidem præbens omnibus. ID. Resurrectionis suæ exemplo: vel statuit judicare, et post sic jungendum est, fidem præbens omnibus quod resurgent.
Acts 25:19Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere. + 25.19 Sua superstitione. RAB. Amborum, id est Pauli et Judæorum legem vocabat superstitionem.