The Bible Software
bible.software › Mattheum › Mattheum 14 › Mattheum 14:24

Mattheum 14:24

navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. + 14.24 Navicula autem. Navis in medio mari, solus Jesus in terra: quia aliquando ita est Ecclesia non modo afflicta, sed et fœdata ut prorsus videatur derelicta a Deo: sed Deus eam non relinquit. Unde Marcus ait: Vidit eos laborantes remigando Marc. 6.. Etsi non præsens, et si differt, tamen videt et corroborat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But the ship was now in the midst of the sea, tossed with waves: for the wind was contrary.

In Context

23Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi: + 14.23 Ascendit. Pavit turbam ut Deus, ascendit orare ut homo. Non quod omnia non habens in potestate, sed ut formam hominis impleret. In hoc officium pietatis est, sequitur insigne potestatis miraculum. Vespere autem. Merito dicitur hæc tempestas esse in vespere, quia dum Ecclesia in tribulatione est, dicitur esse quasi in nocte, et sol justitiæ se abscondisse videtur.

25Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. + 14.25 Quarta autem. Tota nocte periclitantur, quia cum se homo considerat, nihil invenit nisi tenebras angustiarum et æstus hostium. Venit ad eos. Marcus ait: Volens præterire eos, pro quibus tamen liberandis venit. Quod fit ut ad horam turbati, sed mox liberati amplius stupeant, et gratias agant, quod idem sæpe fit in passionibus sanctorum.

Read all of Mattheum 14

Cross References

Matthew 8:24et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat. + 8.24 Ecce motus. Non ex se orta est tempestas, sed ejus imperio: ut discipuli magis timeant et rogent: et rogantibus ostendat potentiam. Dormiebat. Dormit in nobis Dominus, id est fides Domini, cum negligentius agimus, et ideo tempestas. Si vero fides resurgit, imperat ventis et fluctibus.

John 6:18Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Mattheum 14:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Mattheum 14:23Mattheum 14Mattheum 14:25 →