Psalms · Vulgata (Latina)

Psalms 118

1Alleluja. [ Aleph Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. + 118.1 Expositionem hujus psalmi, ut valde prolixam, omittimus. Vide Ambrosii, Cassiodori, Augustini Enarrationes in psalmos, e quibus ad verbum expressa est glossa ordinaria in hunc locum. 1

2Beati qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum. 1

3Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt. 1

4Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. 1

5Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas. 1

6Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. 1

7Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ. 1

8Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque. 1

9Beth In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos. 1

10In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. 1

11In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. 1

12Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas. 1

13In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. 1

14In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. 1

15In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. 1

16In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos. 1

17Ghimel Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos. 1

18Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. 1

19Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. 1

20Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. 1

21Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis. 1

22Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi. 1

23Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. 1

24Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ. 1

25Daleth Adhæsit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. 1

26Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas. 1

27Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis. 1

28Dormitavit anima mea præ tædio: confirma me in verbis tuis. 1

29Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei. 1

30Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus. 1

31Adhæsi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere. 1

32Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. 1

33He Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper. 1

34Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. 1

35Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui. 1

36Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. 1

37Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. 1

38Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. 1

39Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda. 1

40Ecce concupivi mandata tua: in æquitate tua vivifica me. 1

41Vau Et veniat super me misericordia tua, Domine; salutare tuum secundum eloquium tuum. 1

42Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. 1

43Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi. 1

44Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi. 1

45Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi. 1

46Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. 1

47Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi. 1

48Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis. 1

49Zain Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. 1

50Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me. 1

51Superbi inique agebant usquequaque; a lege autem tua non declinavi. 1

52Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum. 1

53Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. 1

54Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ. 1

55Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. 1

56Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi. 1

57Heth Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam. 1

58Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. 1

59Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua. 1

60Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. 1

61Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. 1

62Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ. 1

63Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. 1

64Misericordia tua, Domine, plena est terra; justificationes tuas doce me. 1

65Teth Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. 1

66Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi. 1

67Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi. 1

68Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. 1

69Multiplicata est super me iniquitas superborum; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. 1

70Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego vero legem tuam meditatus sum. 1

71Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas. 1

72Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti. 1

73Jod Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua. 1

74Qui timent te videbunt me et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi. 1

75Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me. 1

76Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. 1

77Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est. 1

78Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me; ego autem exercebor in mandatis tuis. 1

79Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. 1

80Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar. 1

81Caph Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi. 1

82Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me? 1

83Quia factus sum sicut uter in pruina; justificationes tuas non sum oblitus. 1

84Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium? 1

85Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. 1

86Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me. 1

87Paulominus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua. 1

88Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. 1

89Lamed In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo. 1

90In generationem et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet. 1

91Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. 1

92Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea. 1

93In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me. 1

94Tuus sum ego; salvum me fac: quoniam justificationes tuas exquisivi. 1

95Me exspectaverunt peccatores ut perderent me; testimonia tua intellexi. 1

96Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis. 1

97Mem Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est. 1

98Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est. 1

99Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est. 1

100Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi. 1

101Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. 1

102A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. 1

103Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo. 1

104A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam iniquitatis. 1

105Nun Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. 1

106Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ. 1

107Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum. 1

108Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me. 1

109Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. 1

110Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi. 1

111Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt. 1

112Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem. 1

113Samech Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. 1

114Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi. 1

115Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. 1

116Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea. 1

117Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper. 1

118Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum. 1

119Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ; ideo dilexi testimonia tua. 1

120Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui. 1

121Ain Feci judicium et justitiam: non tradas me calumniantibus me. 1

122Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi. 1

123Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ. 1

124Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me. 1

125Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. 1

126Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt legem tuam. 1

127Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion. 1

128Propterea ad omnia mandata tua dirigebar; omnem viam iniquam odio habui. 1

129Phe Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea. 1

130Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. 1

131Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam. 1

132Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum. 1

133Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia. 1

134Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua. 1

135Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas. 1

136Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. 1

137Sade Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. 1

138Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis. 1

139Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. 1

140Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. 1

141Adolescentulus sum ego et contemptus; justificationes tuas non sum oblitus. 1

142Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas. 1

143Tribulatio et angustia invenerunt me; mandata tua meditatio mea est. 1

144Æquitas testimonia tua in æternum: intellectum da mihi, et vivam. 1

145Coph Clamavi in toto corde meo: exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram. 1

146Clamavi ad te; salvum me fac: ut custodiam mandata tua. 1

147Præveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi. 1

148Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. 1

149Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me. 1

150Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt. 1

151Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas. 1

152Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea. 1

153Res Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. 1

154Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me. 1

155Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt. 1

156Misericordiæ tuæ multæ, Domine; secundum judicium tuum vivifica me. 1

157Multi qui persequuntur me, et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi. 1

158Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt. 1

159Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine: in misericordia tua vivifica me. 1

160Principium verborum tuorum veritas; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ. 1

161Sin Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. 1

162Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. 1

163Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi. 1

164Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ. 1

165Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. 1

166Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi. 1

167Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer. 1

168Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. 1

169Tau Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; juxta eloquium tuum da mihi intellectum. 1

170Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum eripe me. 1

171Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas. 1

172Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas. 1

173Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi. 1

174Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est. 1

175Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me. 1

176Erravi sicut ovis quæ periit: quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.]

← Psalms 117Read In The App, Free →Psalms 119 →

Study Psalms 118

KJVMatthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Reina-Valera (Español)Bíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)

All Chapters

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150