Psalms · Vulgata (Latina)

Psalms 66

1In finem, in hymnis. Psalmus cantici David. + 66.1 In finem. CAS. Post canticum resurrectionis, deprecationem suam Propheta subdit, ut benedicti ad Dei cognitionem ducantur. Prophetat benedictionem omnium per adventum Christi. AUG. Quia in præcedenti psalmo monuerat nos benedicere Deum; quod non possumus, nisi ipse prior benedicat nos; ideo hoc precatur benedici, dicens: Deus misereatur nostri et benedicat, etc. 1

2[Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri: + 66.2 Deus misereatur. Ibid. Prior est benedictio Dei, quæ est quasi pluvia terram nostræ mentis irrigans: inde nos benedicimus eum, quod quasi fructus est, et in utroque nos crescimus, non ipse. Dicat ergo desiderans pluviam Dominicæ benedictionis: Deus misereatur, etc. Deus misereatur nostri et benedicat. CAS. Sed qui multi volunt, etc., usque ad et quia cognoscitur in gentibus Christus: Confiteantur, etc. Benedicat nobis. Ibid. Benedicit Creator creaturæ, multiplicando, numero et merito. Benedicit creatura Creatori, eum corde, voce et opere, laudando, et omne bonum, quod habet, ei ascribendo. 1

3ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. 1

4Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes. + 66.4 Confiteantur tibi populi, Deus. Ibid. Post notitiam hortatur confiteri pro directione et judicio. 1

5Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis. + 66.5 Lætentur et exsultent. AUG. Quia jam confessi non timent futura judicia, quibus Christus est advocatus, non judex, lætentur. 1

6Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes. + 66.6 Confiteantur tibi populi, Deus. CAS. Eadem admonitio ad aliud tendens, quia terra dedit fructum, et si idem initium sensus, tamen ad diversa tendit. 1

7Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster ! + 66.7 Terra dedit fructum suum. HIER. Mariæ Christum, etc., usque ad: Sed non illa sola hoc debet, imo, Benedicat etiam nos. Deus, Deus noster. Ibid. Ter trinitas, eum, unitas. Et metuant eum. CAS. Metus inter beneficia postulatur, ut credita caute custodiantur: Timor Dei incipit, et consummat; qui timere novit, amare non desinit. 1

8Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terræ.]

← Psalms 65Read In The App, Free →Psalms 67 →

Study Psalms 66

KJVMatthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Reina-Valera (Español)Bíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)

All Chapters

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150