The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 13 › Apocalypsis 13:7

Apocalypsis 13:7

Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it was given unto him to make war with the saints, and to overcome them: and power was given him over all kindreds, and tongues, and nations.

In Context

6Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in cælo habitant. + 13.6 Et aperuit os suum. In tantam fiduciam prorupit, ut quod occulte ante, jam tunc publice audeat blasphemare. Et tabernaculum. Id est omnem institutionem ejus, per quam laudabilis apparet.

8et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram: quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ Agni, qui occisus est ab origine mundi. + 13.8 Occisus est ab origine mundi, in suis, ut in Abel. Vel quia ante omnia dispositum est, quod in fine temporum occideretur. Vel occisus est in agno mystice quem Abel obtulit, vel in ipso Abel a fratre occiso præfiguratus est.

Read all of Apocalypsis 13

Cross References

Exodus 9:16Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. + 9.16 Idcirco autem posui te, etc. AUG., quæst. 32. Hæc verba Apostolus posuit, etc., usque ad ad eorum utilitatem ergo Pharao est servatus.

Isaiah 37:26Numquid non audisti quæ olim fecerim ei? Ex diebus antiquis ego plasmavi illud; et nunc adduxi, et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum.

Jeremiah 27:6Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei: insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi: + 27.6 In manu Nabuchodonosor. ID. Quantæ infelicitatis est Isræl, cujus comparatione Nabuchodonosor servus Dei appellatur? Insuper et. Omne genus animalium; cum homine enim omnia traduntur, quæ ipsi subjiciuntur; vel feras gentes, ut illi serviant qui servire non noverant.

Daniel 5:18O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.

Daniel 7:25Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges: et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.

Daniel 11:36Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 13:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 13:6Apocalypsis 13Apocalypsis 13:8 →